SUNDICUM Fretum

SUNDICUM Fretum
SUNDICUM Fretum
Die Sund seu Ore Sund Danis, le Sond Gallis, fretum maris Baltici inter Scaniam provinciam Sueciae ad ortum et Selandiam Daniae insulam ad occasum. Extenditur ad 50. mill. pass. a septentrione in meridiem. Eius vero latitudo alicubi est 15. mill. pass. ubi maior; sed inter Elsingoburgum Scaniae et Coronaeburgum Selandiae est tantium. 3. mill. pass. hicque naves transeuntes ex mari Baltico in Germanicum, seu e contra, demissis velis Regi Daniae telonium solvunt Elsingorae secundum taxam bonis impositam, quia aliter fulmine tormentorum arceri possunt ab ingressu et egressu.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • FRETUM Sundicum — le Sund Gallis de, Sund seu Oresund Danis, angustae maris Baltici, in dania, inter Scaniam provinciam Sueciae ad Ort. et Zelandiam ins. Daniae ad Occas. ubi Regi Daniae vectigal solvitur in singulos malos …   Hofmann J. Lexicon universale

  • ORESUNDICUM Fretum — maris Baltici inter Scaniam ad Ortum et Selandiam ad Occidentem, ubi naves Daniae Regi trrbutum solvunt, in singulos malos. Valde restrictum est, inter Coronaeburgum et Elsingoburgum. Adiacent ei Haunia, Malmoa, aliaeque urbes, vulgo, Sund. Vide… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • CODANONIA — insul. maris Baltiei in regno Daniae, teste Orteliô, quae et Selandia dicitur in sinu Codano, a quo nomen accepit. Totius Daniae praecipua, inter Scaniam ad Ortum, et Fioniam Insul. ad Occasum, ubi Haphnia totius Daniae primaria, iuxta Sundicum… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • DANI — pop. Germ. ad Septentriones, in Cimbrica Chersoneso et propinquis insulis incolentes, qui et Nortmanni ab Eginartho vocantur: Horum regio Dania, vulgo Denmark, Regnum in praedicta Chersoneso, et circumiacentibus insulis contentum nominatur. Cuius …   Hofmann J. Lexicon universale

  • ELSENORA — urbs Zelandiae Ins. in Dania, prope Sundicum fretum, et arcem Coronaeburgum cum portu capaci, e regione Scaniae et urbis Helsingoburgi …   Hofmann J. Lexicon universale

  • HELSINGOBURGUM — opp. munitum Scaniae, cum portu, iuxta Sundicum fretum, e regione Zeelandiae ins. et Elsenorae Urb. sub Suecis, ab A. C. 1600. pace ad Roschildam …   Hofmann J. Lexicon universale

  • MALMOGIA — urbs munita Scaniae, cum portu capaci, iuxta Sundicum fretum, e regione Hafniae, a qua 4. leveis Danicis in Ortum abest. 2. a Lundi in Meridiem, uti 4. a Coronia. Cum arce munita, ab A. C. 1434. Nunc Sucis ab A. C. 1658. subest. Malmuyen seu… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”